fuit vir unus de Ramathaimsophim de monte Ephraim et nomen
eius Helcana filius Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph
Ephratheus
et habuit duas uxores nomen uni Anna et nomen secundae
Fenenna fueruntque Fenennae filii Annae autem non erant liberi
et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut
adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo erant autem
ibi duo filii Heli Ofni et Finees sacerdotes Domini
venit ergo dies et immolavit Helcana deditque Fenennae uxori
suae et cunctis filiis eius et filiabus partes
Annae autem dedit partem unam tristis quia Annam diligebat
Dominus autem concluserat vulvam eius
adfligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat in
tantum ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam eius
sicque faciebat per singulos annos cum redeunte tempore
ascenderent templum Domini et sic provocabat eam porro illa
flebat et non capiebat cibum
dixit ergo ei Helcana vir suus Anna cur fles et quare non
comedis et quam ob rem adfligitur cor tuum numquid non ego
melior sum tibi quam decem filii
surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat et
Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini
cum esset amaro animo oravit Dominum flens largiter
et votum vovit dicens Domine exercituum si respiciens
videris adflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec
oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem dabo
eum Domino omnes dies vitae eius et novacula non ascendet super
caput eius
factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram Domino
ut Heli observaret os eius
porro Anna loquebatur in corde suo tantumque labia illius
movebantur et vox penitus non audiebatur aestimavit igitur eam
Heli temulentam
dixitque ei usquequo ebria eris digere paulisper vinum quo
mades
respondens Anna nequaquam inquit domine mi nam mulier
infelix nimis ego sum vinumque et omne quod inebriare potest
non bibi sed effudi animam meam in conspectu Domini
ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial quia
ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in
praesens
tunc Heli ait ei vade in pace et Deus Israhel det tibi
petitionem quam rogasti eum
et illa dixit utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis
tuis et abiit mulier in viam suam et comedit vultusque eius non
sunt amplius in diversa mutati
et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino reversique
sunt et venerunt in domum suam Ramatha cognovit autem Helcana
Annam uxorem suam et recordatus est eius Dominus
et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit
filium vocavitque nomen eius Samuhel eo quod a Domino
postulasset eum
ascendit autem vir Helcana et omnis domus eius ut immolaret
Domino hostiam sollemnem et votum suum
et Anna non ascendit dixit enim viro suo non vadam donec
ablactetur infans et ducam eum et appareat ante conspectum
Domini et maneat ibi iugiter
et ait ei Helcana vir suus fac quod bonum tibi videtur et
mane donec ablactes eum precorque ut impleat Dominus verbum
suum mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret
eum a lacte
et adduxit eum secum postquam ablactaverat in vitulis
tribus et tribus modiis farinae et amphora vini et adduxit eum
ad domum Domini in Silo puer autem erat adhuc infantulus
et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Heli
et ait obsecro mi domine vivit anima tua domine ego sum
illa mulier quae steti coram te hic orans Dominum
pro puero isto oravi et dedit Dominus mihi petitionem meam
quam postulavi eum
idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus
fuerit accommodatus Domino et adoraverunt ibi Dominum et oravit
Anna et ait